monumenta.ch > Ambrosius > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 27
Sequitur versus ultimus: Erravi sicut ovis quae perierat: vivifica servum tuum; quoniam mandata tua non sum oblitus. Graecus habet: Quaere servum tuum, hoc est, ζῆτησον: et potuit falli scriptor, ut scriberet ζήσον, quod est vivifica. Sensus quidem uterque constat, sed opportunior est huic loco: Quaere servum tuum; quoniam ovis quae erravit quaerenda est a pastore, ne pereat. Ideo dicit, Erravi. Dic et tu iniquitates tuas, ut iustificeris . Quod lapsum fateris, in eo tibi cum omnibus commune consortium est; quia nemo sine peccato: negare hoc, sacrilegium est; solus enim Deus sine peccato est. Confiteri hoc Deo, impunitatis remedium est. Erravi, inquit: sed qui erravit, in viam potest redire, in viam revocari potest. Et pulchre addidit: Sicut ovis quae perierat; non enim perit qui agnoscit errorem.